monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, p20, 6
Item a verto hec vertebra -e; vertebre sunt ossium partes nodis grossioribus conglobate, scilicet ipse iuncture ossium, quia ad inflexionem membrorum vertuntur; unde et sepe dicitur cardo vertebra, quia vertitur; et hoc vertibulum, idem quod vertebra vel illud instrumentum cum quo carbones vertuntur in fornace.